SYRICTAE

SYRICTAE
SYRICTAE
gentes inter Nomadas et Indos, narium locô foramina tantum habentes, anguium modo loripedes. Plin. ex Megasthene l. 7. c. 2. Ubi Slamas. legendum censet Syrtas; quia nempe traherent pedes, ἀπὸ τοῦ σύρειν. Sed rectes sese habet vulgat lectio.
Quâ enim fistulâ sorbebant, eâdem etiam sibilabant. Confirmat hanc lectionem Aelian. de Anim. l. 16. c. 22. Ε῎ςι δὲ καὶ Συρικταὶ πέραν Ι᾿νδων ἔθνος καὶ τοῦτο, καί εἰσι σιμοὶ τὰς ρῖνας, εἴτε οὕτως ἐκ βρεφῶν ἁπαλῶν εν θαλάςςῃ τῇ τῆς ῥινὸς διαμέιναντες. ἐίτε καὶ τοῦτον τὸν τρόπον τίκτονται. Male vulgo Σκιρῖται. Sed et sequentia quis inteligat? Ridicule verterunt interpretes: Sunt et Sciratae gens ultra Indiam, simi naribus, sive ita nati, sive a teneris assueti in mari degere, et urinande nasum offendere ad saxa. Profecto scripsit Aelianus εν θλάσει, non εν θαλάςςῃ. Haec vera est causa, quamobrem Mauri, et variae Indorum et Aethiopum gentes simas habeant nares, quia nempe recens natis nasus infringitur. Voss. ad Melam, l. 3. c. 9. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SYRTAE — apud Plin. l. 7. c. 2. anguium modo loripedes vocari Syrtas, nomem populi, de quo vide in voce Syrictae. Nempe sic appellati sunt, quod pedes habeant lentos et fluxos anguium instar vel lori, adeoque trahant pedes et repant potius, quam ambulent …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”